- SUPREMA
- I.SUPREMAapud Plin. l. 7. c. 60 . ubi de primo Horologiorum apud Romanos usu, Duodecim tabulis ortus tantum et occasus nominantur: post aliquot annos adiectus est et Meridies, Accensô Consulum id pronuntiante, quum ab Curia inter Rostra et Graecostasim prospexissetSolem, a columna Maenia ad carcerem inclinatô sidere, supremam pronuntiabat: tempestas est seu pars dici novissima, ante Solis scil. occasum. Iuvenal. Sat. 3. v. 316.---- Iam Sol inclinat, eundum est.Quamvis enim, iuxta XII. Tabul. Sol occasus suprema tempestas esto, vox de Sole, qui iam occidit, dicatur: posteri tamen non ita eam accepêre; sed de Sole iam inclinato ad vesperam, quam inclinationem eatenus definiêrunt, quum Sol a columna Maenia ad carcerem radios iacularetur. Id quamprimum viderat Accensus, Supremam pronuntiabat. Et hôc sensu intelligendum scitum Praetorii Tribuni Pleb. ut Praetor Urbanus usque ad Supremam ius diceret. Post eam Censorinus ponit Vesperam, dein Crepusculum, post Crepusculum την` Λυχναψίαν, quod Graeci dixêre περὶ λυχνῶν ἁφὰς, luminibus accensis: adeoque Suprema illa respondebat nonae horologiorum seu tempori inter no am et vesperam, quae inter legitimas horas orationis in prisca Ecclesia habebantur. Canon XVIII. Concilii Laodic. περὶ τȏυ την` αὐτην` λειτουργίαν τȏυ ἐυχῶν πάντοτε καὶ εν ταῖς εννάταις καὶ ἐν ταῖς ἑςπέραις, easdem supplicationes orationum ad horam nonam et vesperam oportere celebrari. Atque sic vixêre Romani, absque ulla alia temporum discretione: περὶ λύχνων ἁφὰς, ante primum bellum Punicum, quô demum Horologiis uti coeperunt, Salmas. ad Solin. p. 649. et seqq. Vide quoque supra, ubi de Nona horologiorum.II.SUPREMAapud Virg. Aeneid. l. 6. v. 213. ubi de funere Miseni,Nec minus interea Misenum in littore TeucriFlebant, et cineri ingrato Suprema ferebant:Sepultura est et inhumatio corporis et extrema exsequiarum officia, quae mortuis exhibentur. Supremum honorem vocat idem, l. 11. Aen. v. 61.——— qui supremum comitentur honorem.Supremitatis honorem Amm. Marcell. l. 31. c. 39. ἔςχατα σώματος Graeci Poetae. Sed et cineres ac reliquiae sic dictae. Idem Ammianus l. 21. Inter quae Helenae coniugis defunctae suprema miserat Romam, in suburbano viae Nomentanae condendo. Solin. c. 1. Priscorum autem testantur molem Orestis suprema, i. e. τὰ λείψανα. Alii. Quô sensu et τὰ σώματος ἔςχατα, corporis ultima, in Graeco Epigrammate; quod Aureoli tyranni insculptum est, et sic habet in fine,Κεῖνος δ᾿ οἰκτίρμων; καὶ σώματος ἔςχατ᾿ὀπίζωνΑὐρεόλου γεφύραν ετσατο την` δὲ τάφην.Salmasius cineres vertit,Hinc pius atque suô cineres dignatus honoreAureoli pontem condidit et tumulum.Vide eum Not. ad Pollionem in Aureolo, c. 11. et ad Solin. p. 43.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.